- HYDRARGYRO-STATICUM Experimentum
- HYDRARGYRO-STATICUM Experimentumquo plures Philosophi in Physicis, vacuum admitti posse, contendunt, sic habet: Esto vas vitreum seu tubus oblongus, qui in supremitate globum habeat, ex quo foramen canalis paulatim et sensim diminuendo excurrat. Repleto Mercurio globulo, alteri vasi inverso ore indatur in quo etiam argentum, vivum insit sensimque amoro digito orificium tubi in vicersione claudendo, videbis ergastuli vittei impatientem Mercurium rumultuari, subsidere, rursum attolli, donec vibrationibus continuatis lassus ad quietem se componat, ita tamen, ut magnam tubi partem inanem relinquat, quod vacuum esse dicunt. Verum naturâ accuratius consideratâ, licet peregtinus aer succedere non possit, tamen cum tenuissima quaedam corpuscula aerea omni mixto insint, Mercurius tamdiu continuatâ vibratione agitatur, donec ei insita corpu scula separata, metuentis vacui naturae vi, in superiorem partem tubi se recipiant sicque in aere suspensum teneant Mercurium. Georg. de Sepib. in Museo Kirch. p. 47. ubi tubi huius iconem exhibet. Quid autem Hydrargyrum proprie sit, vide apud Plin. l. 33. c. 8. pigmenti viz. genus, quod vita invenit, in vicem argenti vivi, paulo ante dilatum. Quod quo modo fiat, ibi pluribus expoint; eo argentum inaurari addens, Nomen ex ὕδωρ, aqua, et ἄργυρος, argentum, quasi dicas argentum aqueum Fit enim argenti colore et aquae liquore. Unde nota ex Matthiolo Historia eius, qui delirio oberrans, cum in pharmacopolio hydrargyrum aquae vice bibisset, paucias post horis congelatus interiit, in Dioscor. l. 6.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.